previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

46. [169] atque etiam apud socios et Latinos oratores habiti sunt Q. Vettius Vettianus e Marsis, quem ipse cognovi, prudens vir et in dicendo brevis; Q. D. Valerii Sorani, vicini et familiares mei, non tam in dicendo admirabiles quam docti et Graecis litteris et Latinis; C. Rusticelius Bononiensis, is quidem et exercitatus et natura volubilis; omnium autem eloquentissimus extra hanc urbem T. Betucius Barrus Asculanus, cuius sunt aliquot orationes Asculi habitae; una1 Romae contra Caepionem nobilis sane, quoi2 orationi Caepionis ore respondit Aelius3, qui scriptitavit orationes multis, orator ipse numquam fuit. [170] apud maiores autem nostros video disertissimum habitum ex Latio L. Papirium Fregellanum Ti. Gracchi P. F. fere aetate; eius etiam4 oratio est pro Fregellanis colonisque Latinis habita in senatu. Tum Brutus: Quid tu igitur, inquit, tribuis istis externis quasi oratoribus? Quid censes, inquam, nisi idem quod urbanis? praeter unum, quod non est eorum urbanitate quadam quasi colorata oratio. Et Brutus: [171] qui est, inquit, iste tandem urbanitatis color? Nescio, inquam; tantum esse quendam scio. Id tu, Brute, iam intelleges, cum in Galliam veneris; audies tum5 quidem etiam verba quaedam non trita Romae, sed haec mutari dediscique possunt; illud est maius, quod in vocibus nostrorum oratorum retinnit quiddam et resonat6 urbanius. Nec hoc in oratoribus modo apparet sed etiam in ceteris. [172] ego memini T. Tincam Placentinum hominem facetissimum cum familiari nostro Q. Granio praecone dicacitate certare. Eon', inquit Brutus, de quo multa Lucilius? [p. 1050] Isto ipso; sed Tincam non minus multa ridicule dicentem Granius obruebat nescio quo sapore vernaculo; ut ego iam non mirer illud Theophrasto accidisse, quod dicitur, cum percontaretur ex anicula quadam quanti aliquid venderet et respondisset illa atque addidisset 'hospes, non pote minoris,' tulisse eum moleste se non effugere hospitis speciem, cum7 aetatem ageret Athenis optimeque loqueretur omnium. Sic, ut opinor8, in nostris est quidam urbanorum, sicut illic9 Atticorum sonus. Sed domum redeamus, id est ad nostros revertamur10.

1 una Madvig: illa L: et illa Bake

2 cui vulg.: quo L

3 L. Aelius Stangl

4 etiam FOG: autem C

5 tum Weidner: tu L

6 retinnit Schneider: retinuit FOG: recinuit BHM

7 cum B1H1M1: quom F: quomodo OG

8 omnium. Sic, ut opinor Friedrich: Omnino sic [ut], opinor Stangl: Omnium hic [ut opinor in nostris] Martha: omnium L: omnino codd. det.

9 illic OM2: illis GM1: ille C

10 id est ... revertamur secl. Lambinus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (7 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: